- ALBA Longa
- ALBA Longaurbs in Latio, ab Ascanio Aeneae fil. condita. Tibull. l. 2. Eleg. 5.Albaque ab Ascanio condita Longa duce.Dicta autem Alba ab alba sue, ibidem ab aenea inventa. Propert. l. 4. Eleg. 1.Et stetit Alba potens albae suis omine dicta.Virg. Aen. l. 3. v. 389.Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam,Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,Triginta cpaitum fetus enixa iacebitAlba solô recubans, albi circum ubera nati;Is locus urbis erit, requies ea certa laborum.Ut auguriô vulturis Roma, bovis Thebae, sic ostento suis Alba condita. Legendi Liv. l. 1. c. 7. et Dionys. Halicarnass. l. 1. Iuvenal. Sat. 12. v. 70.---- Tum gratus IuloAtque novercali sedes praelata Lavino,Conspicitur sublimis apex: cu candida nomenScorfa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,Et numquam visis triginta clara mamillis.Idem Sat. 6. v. 177.Atque eadem scrofa Niobe fecundior Albâ.Qu. Ennius in Annalibus.Olli respondit Rex Albai Longai.Virg. l. 1. Aen. v. 275.---- Multâ Longam vi muniet Albam.Longa autem vocabatur a longo tractu. Liv. l. 1. c. 3. Ascanius florentem iam, atque opulentam urbem matri, seu novercae reliquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae a situ porrectae in dorso urbis Longa Alba apellata. Hodie etiam Alba dicitur. Savello autem, Leandro Alberto vocatur. Dionys. Halicarnass. l. 1. ubi de Alba Longa. Σαφηνισμοῦ, δὲ ἕνεκα, inquit, διορίζεται παῤ ἑτέραν πόλιν ὁμώνυμον ἐπικλήςει, τοῦ χήματος ἐπικατηγορήσει. longitud. 36. 26. latitud. 41. 10. Nic. Lloydius. Baudrando Alba in ruinis iacet, prope tamen est Albanum urbs, quae ex eius ruderibus crevit; estque Episcopatus uni ex sex antiquioribus Cardinalibus tribui solitus. Distat Româ 14. mill. pass. Principatus titulô gaude Sabellorum et vinô suô celebratur. Initium regni Albani coepit, anno post captam Troiam 32. aetatis Ascanii 22. a quo, ad Procam usque, undecim Reges praefuêre, Sylvius I. qui post Ascanium regnavit ann. 29. Aeneas Sylvius ann. 31. Latinus Sylvius ann. 51. Alba ann. 39. Capetus, quibusdam Atys dictus, ann 26. Capys ann 28. Calpetus ann. 13. Tyberinus anu. 8. Agrippa ann. 33. Alladius, aliis Romulus Sylvius vocatus ann. 19. Aventinus ann. 37, Post quem Procas regnavit ann. 13. relictis duobus filiis Numitore (e cuis filia Romulus Remusque nati) et Amuliô, Vide Dionys. Halicarnass. l. 1. Thom. Dempsterum Antiqq. Rom. l. 1. c. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.